Tacitus: The Report of the Amphitheater Riot
(Annals, XIV, 17)
Sub idem tempus levi initio atrox caedes orta inter colonos Nucerinos
Pompeianosque gladiatorio spectaculo quod Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli,
edebat. Quippe oppidana lascivia in vicem incessentes probra, dein saxa, postremo ferrum
sumpsere, validiore Pompeianorum plebe, apud quos spectaculum edebatur.
Ergo deportati sunt in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore,
ac plerique liberorum aut parentum mortis deflebant.
Cuius rei iudicium princeps senatui, senatus consulibus permisit.
Et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem annos eiusmodi
coetu Pompeiani collegiaque quae contra leges instituerant dissoluta;
Livineius et qui alii seditionem conciverant exilio multati sunt.
Close this window.